monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 0, 11
ipsis quoque multum praestaturus videor, quibus oblivio imminet, nisi aliquid, quo memoria eorum producatur, posteris traditur. fere enim aut nulli commentarii maximorum declamatorum extant aut, quod peius est, falsi. itaque, ne aut ignoti sint aut aliter quam debent noti, summa cum fide suum cuique reddam. Omnes autem magni in eloquentia nominis excepto Cicerone videor audisse. ne Ciceronem quidem aetas mihi eripuerat sed bellorum civilium furor, qui tunc orbem totum pervagabatur, intra coloniam meam me continuit; alioqui in illo atriolo, in quo duos grandes praetextatos ait secum declamare, potui adesse illudque ingenium, quod solum populus Romanus par imperio suo habuit, cognoscere et, quod vulgo aliquando dici solet sed in illo proprie debet, potui vivam vocem audire.